- CHYDAEAE
- CHYDAEAEGraece χυμαῖοι, apud Plinium et Dioscoridem, palmulae dictar sunt mitionres, quae maturae sunt, quasi tum viliores,quod vox Graecis notat, vide Plinium, l. 14. c. 16. de Vinorum generibus, et Dioscoridem, ubi de vino palmeo loquens, λαβὼν, inquit, φοίνικας τοὺς Χυδαίους πεπείρους , Cape palmulas chydaeas maturas. Nempe ex palamis, quae inveterati servatique negabant, aliae ad cibum sumebantur, aliae ad vinum faciendum: quarum illae viridiores colliigisolebant, antequam maturescerent, has maturas esse fuit necesle. Cuiusmodi vinô Parthos et Indos et Orientem totum uti solitum, ait Plinius. Nisi malis Chydaeas palmulas, de communibus dactyliferis exponere, quas Romani Graecique honori Deo rum dabant, quibus et victores coronabant. Sic autem vocabant eas Iudeai Hellenistae, non ut Deos Gentilium contumeliâ afficerent, ut argutatur Plinius, sed ad differentiam caryotatum, quae apud se quoque nascebantur. Vulgaris autem illa et plebeia in Graecia nascebatur, non item caryotifera. Et fortasse hae sunt, quae πατητοὶ dicebantur, ex quibus calcatis vinum exprimebatur, etc. Vide Salinas. ad Solin. p. 1326. Alia notio vocis, cum de coronis usurpatur, quae Χυδαῖαι apud Athenaeum, l. 15. dictae sunt, quasi χύδην πλέκται, confuse plexae, ac nullô ordine et dispositu florum, sed inordinatae et tumulturariae. Cuiusmodi coronae primitus fiebant, cum Flores ut indiscriminatim legebantur, sic ex indistinctis illis corollam sibi quisque plexterer. Postmodum, ut convicium dabantur iis, qui iubebantur exigi conviviô; plane dissimiles illis, quibus omnis generis flores inserebantur, et quidem multâ curâ, multô delectu parique dispositu. Ibi enim florum multitudo versicolorum certabat cum ordine et collocatione: unde processu temporis coronam tam accurate plexam, ἔρωτα fuisse appellam inquit Auctor Etymologici. Qua de re vide Car. Paschalium, Coronar. l. 2. c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.